Revelation of John 16

1Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem Angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram. 2Et abiit primus Angelus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum, et pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae: et in eos, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius. 3Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. 4Et tertius Angelus effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. 5Et audivi Angelum aquarum dicentem: Iustus es Domine qui es, et qui eras sanctus, qui haec iudicasti: 6quia sanguinem Sanctorum, et Prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. 7Et audivi alterum dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens vera, et iusta iudicia tua. 8Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igne: 9et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam. 10Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestiae: et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore: 11et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. 12Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam eius, ut praepararetur via regibus ab ortu solis. 13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum. 14Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum omnipotentis Dei. 15Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. 16Et congregabit illos in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon. 17Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. 18Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terraemotus, sic magnus. 19Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates Gentium ceciderunt. et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae eius. 20Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. 21Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.
Copyright information for VulgS